monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 38
Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Hic psalmodiae virtus exponitur: quia multo acceptior est laus puro corde fusa Deo, quam potest pecudum placere mactatio. Iste enim prioris oblationis mos fuit, ut pro peccatis offerretur novellus vitulus. Significabat enim haec victima innocentis ac novae vitae munera secutura, quae defensionem haberet in cornibus, pedum vero munimen in ungulis, per quas saeculi istius aspera conversatione sanctissima calcaremus. Producentem, quod ait, cornua, illud significat, quia Christianorum populus per dies singulos virtute Domini semper augetur