monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 37
Vers. 32. Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Hoc bene potest intelligi ab his qui commutati sunt, id est a parte membrorum. Laudat enim in Ecclesia nomen Domini caput nostrum cum cantico, quando hymnica exsultatione fit adunatio magna fidelium. Ipse enim in nobis et laudat et magnificat, quod nos veraciter laudare cognoscit. Nam si nobis esurientibus esurit, si nobis sitientibus sitit, quemadmodum et nobis laudantibus non ipse collaudat?