monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 36
Pauper et dolens ego sum, et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Postquam Iudaeis quae fuerant emersura prophetiae praedicatione competenter optavit, venit ad quintam partem, ubi multis modis exponit a dispensatione incarnationis sui propositi sanctitatem. Dicit enim: Pauper et dolens ego sum. Pauper, sicut dicit Apostolus: Qui pro nobis pauper factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus (I Dolens, quia, sicut Isaias dicit: Infirmitates nostras ipse portavit, et pro omnibus doluit . Et quare dicit: Ego sum, cum multi pauperes sint dolentes? Sed ideo sibi hanc proprietatem deputavit, quia nemo alter hunc dolorem pro totius mundi culpa sustinuit. Sed hoc per figuram dicitur metriasmon, id est mediocritatem, quando rem magnam humiliato voto deiicimus; quod personae Domini Christi frequenter aptatur. Sequitur, et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Suscepit utique humanitatem omnipotens Verbum, quando mundum Deo reconciliare dignatus est. Salus vultus tui, forma unigeniti Filii, in qua aequalis est Patri; quae salutaris recte dicitur, per quam fidelibus medicina confertur. Suscepit me, dicitur a parte qua minor est Patre, ut collocatus ad dexteram eius, et paupertatem deponeret et dolorem.