monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 35
Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. Verba talia per tropicam locutionem de Deo dici frequenti lectione notissimum est. Nam delere, et scribere, et librum habere datum est homini causa memoriae, ut quod mentis infirmitate retinere non poterat, adiumento scripturae, cum res posceret, potuisset agnoscere. Sic enim et Moyses dicit ad Dominum: Si huic populo non parcis, dele me de libro viventium . Sed liber iste, Domini notitia est inviolabilis firmaque sententia. Dicitur ergo de Iudaeis: Deleantur de libro viventium, non quia scripti erant, sed quia scriptos se esse iudicabant. Ibi enim quod scribitur deleri non potest, quia totum in praedestinatione solidatum est; et nullus eventus mutare poterit quod illa providentia superna decrevit. Sequitur, et cum iustis non scribantur. Idem ipse locutionis est modus, ut scribere dicat Deum, quod est in illa iudicatione facturus, sicut in Evangelio dicit: Sed potius in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis . Hoc enim accidere negat eis qui non sunt, sicut titulus ait, piis satisfactionibus immutati.