monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 24 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 34
Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in tuam iustitiam. Iniquitas prima fuit Iudaicae nationis, ut prophetas ad se missos exstinguerent. Apposita est autem iniquitas super iniquitatem ipsorum, quando ipsum quoque Dominum nostrum Iesum Christum crucifigere maluerunt; quod in Evangelio colonorum et vineae parabola dicta testatur: Quidam habuit vineam, et sepe circumdedit eam , usque ad locum ubi ait: Et eiicientes eum extra vineam occiderunt. Sic enim dicitur, Appone iniquitatem, per tropicam locutionem, quemadmodum lectum est: Induravit Dominus cor Pharaonis ; non quia rem malam Dominus apposuit, sed quia fieri permisit, quod saluti multorum expedire iudicavit. Additur poena peccati, ne intrent in iustitiam Domini, id est ne participes Christo fiant in illo regno iustitiae. Illi enim ad iustitiam, hoc est ad regnum Domini perveniunt qui hic eam sereno mentis lumine contuentur. Quod perfidis accidere non potest, qui cordis obstinatione caecati sunt. Vel sic, Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, quoniam occiderunt prophetas et Dominum necaverunt.