monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 33
Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Inter infidelium iustissimas poenas causa ponitur dominicae passionis, quia percussum persecuti sunt, sibique traditum detestabili feritate necaverunt, sicut ipse dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper . Legitur etiam: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum . Scriptum est quoque absolutius, quia Deus frequenter percutit ad salutem, ut est illud Deuteronomii: Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo . Quapropter percussum se dicit Dominus Iesus Christus a dispensatione qua passus est. Sed hinc Iudaei detestabiles exstiterunt, quoniam quod oportuit pro mundo fieri, per ipsos crudeli voto probatur impletum. Sequitur, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Eodem modo dicta est et ista sententia. Dolor erat vulnerum pio Domino, cur non de infideli populo sitim suam esuriemque satiabat. Addiderunt Iudaei gloriosam quidem Domino, sed sibi perniciosissimam passionem, ut illi detestabile inferrent exitium, qui venerat pro salute cunctorum.