monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 32
Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Hoc utrumque Iudaeis contigisse manifestum est, cum civitas illa Ierusalem frequenti captivitate deleta est. Factum est enim ut et domus privatae fierent desertae, et tabernacula, id est Domini templum, vel Regis palatium sine cultore remanerent. Et nota quod in domibus privatis habitationem posuit, in Domini templum inhabitationem. Ibi enim habitamus mansione corporea; hic autem inhabitamus, ubi frequentamus devotae mentis affectu.