monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 30
Obscurentur oculi eorum ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Constat hanc poenam atrocium fuisse Iudaeorum, ut obscuratis oculis Solem verissimum non viderent. Nam qui intendere noluerunt, ipsa illis optatur poena, ne videant. Adiecit, et dorsum illorum semper incurva. Hoc illis evenit qui nimio delictorum pondere praegravati, cervicem suam in terram cernuli semper incurvant; nec eis ad coelum respiciendi possibilitas datur, qui gravati sunt onere peccatorum. Dorsum enim dictum est, quasi descendens deorsum. Nam quod dixit, semper, significat impios, qui nulla satisfactione conversi sunt.