monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 29
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Postquam in oratione sua futuram exposuit passionem, veniens ad quartum modum non maledicendi voto, sed quod erat emersurum praedicens, per totam divisionem Iudaeis digna factis pronuntiat esse ventura. Mensa Domini est utriusque legis intellectualis epulatio, in qua convivarum more pascuntur, qui delicias Domini aviditate mentis esuriunt, et sancti Spiritus saluberrima ebrietate complentur. Ipsa mensa est quam apostolorum corona praecingens, dapes coelestis muneris absumebat. Mensa enim et in bono et in malo ponitur, sicut dicit Apostolus: Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum . Illam ergo sanctam habuerunt Iudaei, quando mandata Domini sub integritate coluerunt. Postquam vero a fide ieiunare coeperunt, mensa eorum coram ipsis gentibus tradita est, ut gravius doleret ipsis videntibus adempta felicitas, sicut eos in Evangelio Dominus increpat, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius . Sed ne quem moveat quod dicit, mensa eorum, quae revera Domini esse cognoscitur, similiter ipse Dominus in Evangelio dicit: In lege vestra scriptum est ; non quia Iudaeorum erat, sed quia ipsis constat fuisse prolatam. Sequitur, in laqueum, scilicet ut de littera, in qua Iudaei alios astringere conabantur, ipsi in eam potius caderent obligati. Additum est, et in retributionem, quia subtracta illa mensa et gentibus tradita malorum retributio fuit; quippe quando in ea epulari nolentes, ab ea merito videntur excludi. Adiicitur, et in scandalum, quia deserentes pacis auctorem, ipsi sibi et rixas et prava studia concitaverunt. Vindicta gravis, ultio vehemens, humani generis refectionem ieiunis faucibus amisisse.