monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.361 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 28
Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Iste versus est qui consummavit venerandam Domini passionem; Matthaeus enim refert , cum Dominus dixisset, Sitio, oblatum illi fel cum aceto permixtum; ut revera facta Iudaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaret. Ille enim dixit, Sitio, quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire. Isti obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi sunt.