monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 27
Improperium exspectavit cor meum, et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantem me, et non inveni. Improperium et miseriam exspectavit cor eius, quando iniquitates Iudaeorum, et diversa quae passus est, pro sua voluntate sustinuit, et consideratione humani periculi passionem suam benignus excepit, sicut in Evangelio legitur: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum . Aliter enim illa crucifixio provenire non potuit, nisi illius desiderium fuisset; contra cuius desiderium voluntatemque Iudaeorum insania minime praevalere potuisset. Sequitur, et sustinui qui si nul contristaretur, et non fuit. Si passionem Domini quaeras, et discipulos eius contristatos invenies quando traditus est Pilato, et multos alios fidelium quando ducebatur ad crucem. Sed hic non istam contristationem fidelium debemus accipere, quando illi eam modis omnibus habuerunt, pro qua Petrus audivit: Redi retro, Satanas : sed hic magis persecutorum tristitiam debemus advertere, quam indevotae mentes concorditer respuerunt, quando laeti scelus suum videbantur implere; pro quibus etiam Dominus in Passione positus exorabat dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . In illorum enim tristitia socium non habuit, quos scelus peragere obstinata mente cernebat. Adiecit, et consolantem me, et non inveni. Doctores sanctos ille populus consolatur, in quo praedicationum verba proficiunt. Sed quia Iudaeorum pertinacia resistebat Domino Salvatori, iuste non se invenisse qui eius animum consolaretur.