monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 26
Tu enim scis improperium meum, confusionem et verecundiam meam; in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Improperium, confusionem et verecundiam pro humano genere sic suscepit Dominus Salvator, ut mortem. Non enim ista pro suo reatu sustinuit, sed omnia haec innocens pertulit, ut nos bonus Magister in talibus rebus positos exemplo suae patientiae miseratus instrueret. Improperium quippe pertulit, quando dicebant Iudaei: Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus ? Confusionem, cum plebs insana Iudaeorum clamaret: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Idem, XXVII, 42). Verecundiam, quando alapis flagellisque caedebatur, et Pontio Pilato immaculatus Agnus tanquam reus traditus est. Sequitur, in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me; scilicet qui talia faciebant, ante conspectum Divinitatis erant iam positi, quamvis ad tempus iudicii adhuc non viderentur adducti. Hoc ad invidiam pertinet excitandam, ut nefarium scelus praesente Maiestate committerent.