monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 24
Ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor velociter exaudi me. Suscepti hominis forma servatur; nam sicut in se respici oravit, ita nunc ne avertat faciem suam a puero suo deprecatur. Puer enim frequenter legitur Dominus Christus ab innocentiae puritate, cui simplex aetas hoc beneficium largitur, ut vitia mundi malitiamque non diligat; sicut ipse testatus est: Talium est enim regnum coelorum . Legitur enim puer, secundum illud: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae ; et alibi: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Idem, IX, 6). Iuste ergo remedium velociter petit, qui se positum in tribulatione cognoscit. Totis enim viribus salus poscitur, cum tempore necessitatis optatur.