monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 23
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Periculis humanae fragilitatis (ut oportebat) expositis, voce membrorum ad illam salutarem revertitur deprecationem; dicit enim: Exaudi me, Domine; causamque quare exaudiatur adiungit: non quia meretur humanitas, sed quia misericordia Domini est benigna, semperque ad benefaciendum parata; cum tamen pie petitur, et ei purissime supplicatur. Et ut ipsam benignitatem pius doctor exponeret, adiecit, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Ad ipsam semper redit, quam debilibus scit patronam, cui omnia peccata cedunt, quamvis numerosissima comprobentur. Et intuere quod ubi pietas postulatur, semper homo respici dicitur; nam si peccata respiciat, nos sine dubitatione condemnat.