monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 22
Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Simili modo et iste versus ponitur, quemadmodum et ille superior. Dicit enim in secundo versu psalmi: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me; et hic rogat ne demergatur a fluctibus, id est a saeculi istius tempestate saevissima, quae in modum maris animas obruit, quando eas vitio pravitatis involverit. Denique per totum tractatum hoc decenter insinuat; ait enim: Neque absorbeat me profundum. Profundum utique peccatorum est, quod voracitate quadam deglutit animas impiorum, ut ad poenitudinem redire nequeant, qui de actuum suorum iniquitate desperant; sicut legitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, spernit . Repetit iterum eumdem sensum aliis verbis quam superius dixerat: Neque urgeat super me puteus os suum. Puteus enim est terrae altius excavata profunditas, in quem per allegoriam vere incidunt peccatores, quando se a vitiosa voluntate non abstrahunt; urgetque super eos os suum concludere, cum usque ad mortis suae tempus in pessima voluntate persistunt. Hoc ergo totum a se effici petit alienum, quoniam peccati contagia non habebat; ut membra sua cognoscerent quantis periculis subiacerent, nisi clementissimi Domini munere respirarent. Quae figura dicitur metabole, id est iteratio, quando una res repetitur sub varietate verborum. Legitur etiam puteus in malo, ut in libro Geneseos: Vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis ; in istos sacrilegi profanique mittuntur. Sunt etiam et in bonam partem memorati, qui Scripturas divinas repositas in altissima profunditate significant, quales fuerunt patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob, vel ille de quo Moyses in eremo Hebraeum populum Domini iussione satiavit. Sic utrisque puteis unum quidem nomen, sed causa diversa est: illi enim in tartarum dirigunt, isti ad coelorum regna transmittunt.