monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 21
Eripe me de luto, ut non inhaeream; libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum. Per assumptae carnis infirmitatem, in qua miseria iaceat genus humanum, potenter exponitur. Docemur enim ut in iisdem verbis et nos Deum rogemus, quibus caput nostrum exorasse cognoscimus. Hoc plane subtiliter perscrutandum est, quare se superius infixum limo dixerit, et hic ne in ipso haerere possit exorat. Infixus utique limo fuit, quoniam susceptae carnis infirmitate tenebatur, unde etiam mortem crucis accepit. Hic autem competenter exposcit ut anima eius a desideriis luteis, id est huius mundi cupiditatibus reddatur aliena. Quod bene suscipitur a parte membrorum, quia ille luto inhaerere non poterat, qui peccati maculam non habebat. Libera me ex odientibus me. Istud ad Iudaicum populum manifestum est pertinere, quia resurgente Christo eorum odia frustrata evanuerunt. Nam quod dicit: De profundo aquarum, ad populum ipsum non est dubium pertinere, qui et profundus erat malignitate consilii, et seditionibus turbulentus.