monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 19
Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiae tuae. Venit ad tertium caput, ubi contra maledicta Iudaeorum orationis suae exposuit sanctitatem coelestis Doctor, insinuans iurgiis hominum non inflammatis rixis, sed piis orationibus obviandum. Videamus nunc quid sid tempus beneplaciti. Illud tempus est beneplaciti, quando incarnationis suae beneficio periclitantem mundum ab imminenti liberavit exitio. Hoc tempus est beneplaciti, de quo et Apostolus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Tempus quod vicit omnia saecula; tempus quod mundum reparavit labentem; tempus quod aeternitatem contulit et salutem. Sed hoc tempus quomodo provenerit decenter exponit; ait enim: In multitidine misericordiae tuae. Nam si multitudo misericordiae non fuisset, nequaquam redimi poteramus obnoxii. Non enim parva misericordia fuit, quae tam ingentia peccata superavit. Multitudo quidem fuit delicti; sed multo numerosior misericordia illa quae vicit; sicut et in quinquagesimo psalmo dictum est: Et secundum multitudinem misericordiarum tuarum, dele iniquitatem meam .