monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 18
Adversum me exercebantur qui sedebant in porta; et in me psallebant qui bibebant vinum. In portis sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Nam sicut porta euntium ac redeuntium turbas excipit, ita diversa trivia, vel plateae populorum numerositate complentur. Porta quippe dicta est quod inde portentur omnia. Dicit enim passionem suam gentis Iudaicae fuisse fabulam, ut nullus exciperetur qui a tali collocutione redderetur alienus. Testis est huius causae ille locus Evangelii ubi Cleophas a Domino necdum revelato interrogatus est, et ille respondit: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in ea in diebus his ? Omnes enim cives eamdem fabulam habuisse monstrantur, quando peregrinus dicitur, qui huius causae putabatur ignarus. De opprobriis ac conviciis Iudaeorum hactenus est locutus; nunc, quantum mihi videtur, de fidelibus dicit. Et in me psallebant qui bibebant vinum. In Deum psallunt qui actione probabili diriguntur, et operibus reddunt quae monitis coelestia mandata suscipiunt. Nam ut hoc de fidelibus intelligere deberemus, ait: Qui bibebant vinum. Vinum non ebrietatis, sed illud spirituale de quo legitur: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est ! Ipsi enim psallebant, qui per intelligentiam supernam salutari nectare potabantur. Alii hoc Iudaeis perfidis applicant, qui, quasi impleta cogitatione sua, de nece Domini temulentissime garriebant.