monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 17
Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. Per cilicium tristitia significatur et lacrymae, quando Dominus humani generis imbecillitate permotus, suscitaturus Lazarum flevit. Nusquam enim legitur Dominum usum fuisse cilicio. Factus est quoque Iudaeis in parabolam, quando per similitudines quasdam carnalem populum docere videbatur, sicut in Evangelio legitur: Dixit Dominus parabolam ad turbam ; et in alio psalmo: Aperiam in parabolis os meum . Parabola est enim natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio: more providentiae suae, ut qui coelestia capere non poterant, per terrenas similitudines audita percipere potuissent.