monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 16
Vers. 11. Et operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Ieiunium dicimus, quoties a cibis carnalibus abstinemus, nec esuriem nostram aliqua comestione satiamus. Ad quam similitudinem ieiunasse se dicit Dominus Christus, quia hominum fidem quam valde esuriebat, minime poterat invenire, sicut et in trigesimo quarto psalmo dictum est: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam . Eodem modo et sitire se dixit, quando ad Samaritanam venit, et aquam petiit, dicens: Sitio, da mihi bibere ; id est, ut fidem ab ea quam quaerebat agnosceret. Sed quia ieiunium istud ab humana indevotione trahebatur, operui, dixit, animam meam, quasi aliquo pallio tristitiae circumdedi. Sequitur, et factum est mihi in opprobrium. Semper boni malis opprobrio sunt, quia minime eorum sceleribus acquiescunt, dum illis studiose detrahunt, quibus nulla societate iunguntur. Testantur enim ista opprobria, alapas, flagella, consputa, quae Dominus Salvator ab insana plebe perpessus est.