monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 15
Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ipsa est sententia quam evangelistae commemorant. Quapropter nullus ambigat hunc psalmum passionis dominicae praedicere veritatem, quando et incarnatus Dei Filius ipsa verba locutus est. Comedebat enim eum zelus domus Dei, quando funiculo facto cathedras vendentium columbas, et nummulariorum mensas evertit , docens aliud esse templum sanctum, aliud negotiationis officium. Sed istum zelum quid fuerit consecutum patenter adiungitur, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nam postquam indigni salutaribus monitis increpabantur, opprobria supra eum quasi conferta tela miserunt, ut pro admonitionibus sanctis vicissitudinem redderent iurgiorum. Dicebant enim: Nonne hic est filius Mariae et Ioseph . Et in alio loco: Hunc autem nescimus unde sit ; et his similia quae insana Iudaeorum turba loquebatur. Sed quod dicit, exprobrantium tibi, quaerendum est quare dicat Patri exprobratum, dum non legamus a Iudaeis tempore passionis Domini Christi tale aliquid perpetratum? Sed exprobratum est Patri ab eis, sicut in septuagesimo septimo psalmo dicturus est: Et male locuti sunt de Deo, et dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto ? Vel quando insani de formato vitulo dicebant: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti . Unde nunc recte Christus Dominus dicit cecidisse supra se opprobria, quae Deo Patri anterioribus temporibus exprobrabant, ut ex consuetudine magis impia, quam hoc noviter aliquid putares effectum. Sequitur, ceciderunt super me, ut effectum mortis ostenderet, quem crucis dignatione suscepit. Tunc enim cadunt super nos mala, quando ea vitare non possumus.