monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 14
Extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Iudaeos hic appellat fratres, qui erant ei sanguinis vicinitate coniuncti: quibus extraneus factus est, quando ei credere noluerunt. Nam cum ipse esset de semine Abraham secundum carnem, illi malis operibus abdicati, a patriarchae sunt origine segregati, sicut ait in Evangelio: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis . Adiecit, et hospes filiis matris meae. Hospitem dicimus quemlibet domum nostram ad tempus habitantem, qui non nomine consanguinitatis, sed tanquam peregrinus excipitur. Matrem vero suam Synagogam dicit, de qua ortus est, dum in Iudaea gente nasci dignatus est. Filios ergo matris ipsos dicit, quos superius dixit et fratres. Sed isti filii, si fuissent veri, non ut hospitem habuissent, sed ut fratrem charissimum suscepissent Dominum Christum.