monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 13
Quoniam propter te supportavi improperium: operuit reverentia faciem meam. Redit ad personam suam per hos sex versus pene usque ad finem divisionis, enumerans diversa convicia quae pertulit a Iudaeis. Quod schema dicitur synathroismos, Latine congregatio, ubi multas res ad invidiam faciendam in unum cumulum congregamus. Supportavit enim improperium, cum ei dicebatur a Iudaeis: In Belzebuth eiicis daemonia ; et alibi: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Idem, XI, 19); et alibi: Nonne hic est fabri filius ? et his similia. Sequitur illud quod solet evenire in bono negotio laceratis, quos tanto amplius constat ad tempus tristes effici, quanto in se cognoverint iniqua confingi.