monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 12
Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine Deus virtutum; non revereantur super me, qui requirunt te, Deus Israel. Ecce versus iste declaravit a membris dictum quod superius ait. Precatur enim Iesus Christus, ne de se ipso crubescant qui resurrectionem eius gloriose desiderio sustinebant, quam carnalibus oculis non poterant intueri; sicut ipse Dominus dixit: Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis . Petit ergo infirmitas carnis, ne aliter eveniat quam Spiritus sanctus praedixerat per prophetas. Cum enim dicit: Domine Deus virtutum, ostendit impossibile nihil esse omnipotentiae ipsius. Nam qui virtutibus imperat, non est quod non pro sua voluntate perficiat. Et intende quemadmodum ad resurrectionis mysterium transferatur. Dicit enim: Non revereantur super me qui requirunt te, Deus Israel; id est, non humanas insultationes diutius de mea dormitione sustineant, qui te requirere comprobantur. Et bene addidit, Deus Israel, ut qui divinitatem eius poterant intueri, non seducerentur infirmitate carnali.