monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 11
Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Venit ad secundum caput, ubi iam loquitur pro parte membrorum. Insipiens enim esse non potest Christus, de quo dicit Apostolus: Dei virtutem, et Dei sapientiam . Sed insipientiam habere pro illis dicitur, qui, sicut ait titulus, commutati esse noscuntur. De insipientibus enim facti sunt vere sapientes, quia rectae religionis gratiam post magna crimina perceperunt; de quibus idem dicit apostolus: Quae stulta sunt huius mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibidem, 27). Simili modo pro suo corpore Caput loquitur Christus dicens: Delicta mea a te non sunt abscondita. Certum est enim quia Deo manifesta sunt cuncta quae gerimus, et nobis plerumque ignota sunt quae culpis surripientibus perpetramus. De humana quippe ignorantia dictum est: Delicta quis intelligit ? Merito ergo ad illos referenda sunt delicta ista, qui absolvendi sunt debitis suis. Dominus autem Christus peccata non habuit, sicut ipse dicit: Ecce veniet princeps mundi huius, et non inveniet in me quidquam ; de quo et Isaias dicit: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius : sed magis, sicut dicit Apostolus: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit ; id est, Pater Filium suum hostiam pro peccatis constituit immolandum. Quod Pater Augustinus in libro Enchiridion subtiliter comprehendit atque disseruit. Quapropter insipientiam vel delicta a parte membrorum posita debemus accipere. Quae figura dicitur tapinosis, id est humiliatio, cum verbis humillimis rei minuitur magnitudo.