monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 10
Confortati sunt inimici mei, qui me persequuntur iniuste; quae non rapui, tunc exsolvebam. Superius dixit: Super capillos capitis multiplicatos inimicos; et ne crederes tantum eos numerosos, non etiam noxios fuisse, addidit, confortati sunt, quando id quod conabantur efficere, probantur implesse. Et ut illos inimicos sua culpa cognosceres excitatos, adiecit, qui me persequuntur iniuste; hoc est, quod superius dixit, gratis. Revera iniustum fuit ut qui venerat ad Iudaicos populos salvandos, eos potius invenisset inimicos. Subiunxit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Rapuit Adam suasus a diabolo, quando hoc quod illi praeceptum inhibuerat, praesumpsit attingere. Et merito morte damnatus est, quia vitae delegit contemnere Praeceptorem. Christus autem peccata non rapuit, delicta nescivit, et tamen crucem, quasi aliquod delictum perpetrasset, excepit, et solvit pro nobis quod pro se iuste non pertulit; et ut nostrae mortis chirographum vacuaret, ipse totius culpae persolvit debitam quantitatem.