monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 9
Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Scimus capillos nostros ad decorem capitis esse concessos: sic Ecclesiae apostoli sunt tributi, ut, sicut caesaries ornat caput, ita et omnes fideles decorare probentur Ecclesiam. Ergo ut ostenderet plus esse numerum infidelium quam devotorum, dicit multiplicatos esse perfidos Iudaeos supra numerum capillorum, id est, recte credentium. Quod si ad litteram velis accipere, per auxesin dictum est, ut per hoc turbam Iudaicae multitudinis indicaret. Sequitur, qui oderunt me gratis. Gratis plane, quando illum persecuti sunt, quem propitium optare debuerunt. Gratis enim tunc odisse dicimur, quando quempiam sine aliquibus offensionibus exsecramur; sicut et in trigesimo quarto psalmo iam dictum est: Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui .