monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 8
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum . Quaerendum est quemadmodum hic dicit, Laboravi clamans, dum legatur in Evangelio: Non respondebat eis verbum; quod Isaias quoque dicit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum . Utrumque verum, utrumque completum est; nam et tacuit cum traderetur, ut eius dispositio ad mundi salutarem terminum perveniret, et omnino clamabat cum dicebat: Pater iuste, mundus te non cognovit ; vel illud: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste ; et iterum: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Nam et illo tempore laborans clamavit, quando dicebat: Vae vobis, scribae et pharisaei; vae mundo ab scandalis , et his similia. Laborabat ergo clamans, quando non audiebatur a perfidis. Labor enim inauditum significat clamorem, quia laborare illos non dicimus, quos votum suum implevisse testamur. Denique sic sequitur, raucae factae sunt fauces meae. Raucedo quando fauces nostras possidet, verba nostra ad alienas aures confusa perveniunt. Merito ergo dicit fauces suas raucus esse factas, quia dicta eius nequaquam sacrilegus populus audiebat. Adiecit, defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Oculos istos carnales defecisse credamus Domino, qui morte conclusi sunt, quia cordis oculos in sua deitate semper intentos habuit, qui nunquam carnis lege peccavit.