monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 7
Infixus sum in limum profundi, et non est substantia; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Primo sciendum est schema esse characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur; passionem quippe suam futuram quibusdam allusionibus Dominus describere comprabatur. Sed hunc versum subtiliter inquiramus, quia non parvae profunditatis esse dignoscitur. In illa conditione rerum de limo quidem terrae hominem Deus creavit, sed non de profundo. Facti sunt autem homines limus profundi, quando et originali et quotidianis peccatis tenentur obnoxii. Per hunc limum profundi infixus est Dominus, quando dementium turba Iudaeorum clamabat: Crucifige, crucifige . Quorum caro originali peccato dedita limus erat; sed scelerata calliditas profundi sibi nomen adiecerat. Limus enim dictus est, quasi ligans humum. Sequitur, et non est substantia. Omne malum substantia non est, quia substantia dici non potest, quae a Domino creata non est; non enim subsistit, sed accidit, nec extrinsecus manet, sed tantum videtur esse dum provenit. Veraciter ergo negat fuisse substantiam vitiatam naturam, quam a se noverat non creatam. Sic et in alio psalmo legitur: Et substantia mea tanquam nihil ante te est ; non illa utique quam Deus creare potuit, sed quae, diabolo suadente, vitiata succubuit. Sive illud simpliciter debemus advertere: Crucifixus sum iniquitate Iudaeorum, et non est carnis virtus evadendi mortiferam passionem Addidit, veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Ille qui supra maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram ne mergeretur extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum? Hic altitudo maris copiosam populi significat insaniam. Item tempestas est seditio concitata dementium; ipsa enim demersit Dominum Salvatorem, quando eum pervenire fecit ad crucem.