monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 6
Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Deitatem Christi impassibilem cuncta mentis sanitas confitetur; sed assumpsit infirmitatem nostram, quae subiacere posset exitio. Ex ipsa nunc dispensatione clamat: Salvum me fac, Deus, ut quia mortem refugere non debuit quam voluntarie sustinebat, resurrectionis auxilium postulavit, ut humanitas eius celerius fieri salva potuisset. Passus est enim ille quia voluit, patiuntur martyres et nolentes; sic enim ipse Dominus Petro dixit apostolo: Cum senueris, alius te praecinget, et ducet quo tu non vis . Nunc causa redditur quare se salvum fieri postulabat: scilicet, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Aquas pro seditionibus plebis motuque populorum debere suscipi saepius Scriptura divina testatur, sicut est illud: Forsitan velut aqua absorbuissent nos . Et sequitur, Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Quapropter populus ille Iudaicus usque ad animam Domini Salvatoris intravit, quando eum crucifigere scelerata mente praesumpsit.