monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 4
Hactenus diapsalmatum beneficio divisiones intrepidus adnotavi, sciens segregationem ibi merito poni, ubi silentia divina provenerunt. Nunc autem oremus Dominum ut qui donat in terra viam, ipse in abyssis cauta praestet itinera. Per totum psalmum (sicut diximus) ex forma servi loquitur Christus. Primo capite deprecatur ut salvus fiat a Patre, quoniam gratis a Iudaeis multas tribulationes insecutionesque perpessus est. Secundo capite postulat a parte membrorum ne decipiatur spes fidelium in eius resurrectione confisa: omnia se dicens aequanimiter sustinuisse quae iniqui videbantur ingerere. Tertio precatur ut ipsius exaudiatur oratio, quatenus de luto huius saeculi eius conversatio immaculata liberetur. Scire namque dicit Deum, quantis inimicorum appetatur insidiis, ut usque ad Passionis exitum machinato discrimine perveniret. Quarto, virtute praescientiae suae, quae contingere poterant inimicis, ventura pronuntiat. Quinto a forma servi se pauperem profitetur; unde et laudes se dicit redditurum paternae clementiae: hortans fideles ut in Domino debeant confidere, qui Ecclesiam suam de mundi istius adversitate liberavit, et sanctis suis in ea perenni felicitate prospexit.