monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 2
In finem ad Dominum respicere Salvatorem nullus ignorat, qui in hoc psalmo suam narraturus est passionem; ita ut eius verba et evangelica testetur auctoritas, et de eo Apostolus sumere doceatur exemplum. Legitur enim in Evangelio: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto ; et alibi: Zelus domus tuae comedit me. Apostolus quoque Paulus ait: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva . Quos versus hic positos, memor lector, invenies. Unde quis dubitare possit hunc psalmum passioni dominicae convenire, cui talis ac tanta in hunc intellectum suffragatur auctoritas? Sequitur, pro his qui commutabuntur. Ista igitur commutatio significat populos Christianos, qui, veteris hominis pravitate deposita, in novae regenerationis sunt munere commutati. Pro his autem quod dictum est, intelligendum est quoniam revera passio Domini pro cunctis fidelibus collocata monstratur. David quoque subiunctum est, ut et finis et initium Domino Christo congrueret; sicut ipse de se dicit: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis . Sic totius psalmi virtus tituli huius dispositione declaratur. Memento autem quartum hunc esse psalmorum qui passionem resurrectionemque dominicam latius eloquuntur.