monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 48
Cucurrit copiosus psalmus ingentium more fluviorum, qui quantum plus terras occupant, tanto amplius agros fecundant. Fluvius qui non ore, sed magis auribus hauriatur; fluvius qui potetur mente, non corpore; fluvius qui sine aliquo humore semper irriguus est, puros sensus inebrians, et peccatis ebrios ad sobrietatem mentis adducens. Aqua quae simul sitim tollit et famem, quae non digestionibus effunditur, sed percepta semper augetur. Oremus ut iste nos fluvius sine intermissione possideat. Non erimus arena sterilis, sed ager fecundus, si beneficio Domini alveus eius nos semper teneat occupatos. Memento tamen quod hic psalmus ascensionem Domini mirabili prae caeteris fulgore descripsit.