monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 46
Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. Ne quis de humana imbecillitate diffideret, nec se crederet ad tanta praemia pervenire, veraci promissione firmatur, quia Dominus dabit fidelibus suis virtutem patientiae, et fidei fortitudinem, ut possint ad aeterna praemia pervenire. Et ut designaret evidentius qui possit dare quae superius dixit, addidit, benedictus Deus, id est, qui omnium ore semperque debeat benedici, ut sicut nunquam beneficiis cessat, ita et benedictiones semper accipiat. Non enim duobus verbis laudem eius credamus breviter explicandam; nam et qui Scripturas eius meditatur, benedicit Dominum; et qui iussa ipsius sancta operatione compleverit, benedicit Dominum; et qui ei fideliter confitetur, benedicit Dominum. Sic fit ut brevis ista laudatio, totius vitae nostrae tempore sub assiduitate solvatur.