monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 44
Date honorem Deo super Israel: magnificentia eius et virtus eius in nubibus. Adhuc in ipsis exhortationibus perseverat. Cum enim dicit: Date honorem Deo, ipsi magis ut honorentur hortatus est; nam qui Deo dat laudes se fecit esse laudabilem; sic et qui illi dat honorem sibi conquirit sine dubio dignitatem. Super Israel dum dicitur, Ecclesia catholica significatur, in qua Deus vere conspicitur, dum recta fide sentitur. Israel enim interpretatur vir videns Deum. Quapropter alibi non potest videri, nisi ibi ubi ei probatur verissime populus confiteri. Sequitur, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. Magnificentia pertinet ad illud, quia semper magna facit; virtus, quoniam imperio eius famulatur effectus. Omnia enim facit quae vult in coelo et in terra . Sed ista magnificentia et virtus Domini in nubibus esse dicitur, non in istis visibilibus, quae aut aquas depluunt, aut corpulenta qualitate densantur; sed aliquas potestates designat superna ratione pollentes, quae iussis Domini intellectuali conditione famulantur; de quibus dictum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem . Multis enim significationibus sermo iste repletus est; quod etiam respicit ad apostolos et prophetas.