monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 43
Psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ab Oriente: ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae. Post quinti diapsalmatis interpositionem propheta venit ad sextam partem, admonens fideles ut Deo psallant, qui resurrexit a mortuis. Nam cui Deo psallerent exponitur, qui ascendit super coelos coelorum, Dominus utique Iesus, qui de coelo descendit ad liberandam infirmitatem nostrae naturae; ipse etiam super coelos coelorum ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. Considerandum est autem quod frequenter in Scripturis divinis plurali numero coelos dictos invenies, dum legatur, In principio fecit Deus coelum et terram , cum tamen pluraliter dicti, et coeli legantur et terrae. Modus enim iste locutionis latius patet, ut abusive singularia plurali numero dicamus, et pluralia singulari. Ab Oriente vero quod dixit, Ierosolymam evidenter ostendit, quae est in Orientis partibus collocata: unde Dominus, apostolis videntibus, ascendit ad coelos: terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus aspectibus quam lectionibus eruditur. De qua pulchre ad vere Leo pater apostolicus dixit: Et quod alibi non licet non credi, ibi non potest non videri. Quid enim laborat intellectus, cui est magister aspectus? Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se et visui et tactui tota humanae salutis ingerunt sacramenta? Unde nec illud quoque iudico transeundum, quod illi triumphali ascensioni, illam quoque imaginem tabernaculi in Epistola ad Hebraeos beatus apostolus Paulus mirabiliter applicavit dicens: Christus autem assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa . Et iterum: Non enim in manufacta sancta Iesus introivit exemplaria verorum; sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis . Sic igitur actus iste magnificus, qui nunc per gaudia praeclara describitur, illo tabernaculo congrue praefiguratus esse monstratur. Sequitur, ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae. Hoc multis modis intelligi potest. Dedit vocem suam, quando paralytico dixit: Surge et ambula; quando Lazarum suscitavit, quando daemonibus ut obsessos relinquerent imperavit. Dabit etiam vocem virtutis suae, quando in novissimo die, ut resurgat humanum genus edixerit. Quid enim fortius quam revocare favillas ad corpus mobile, vivamque substantiam, et naturam illam mortalitatis ad aeternae vitae dona perducere? sicut in Evangelio legitur: Veniet hora, et qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent .