monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 42
Vers. 37. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Hanc quoque partem pulchra exhortatione conclusit. Dicens enim, Regna terrae, omne genus humanum significare voluit; quia licet sint gentes quae non habeant reges, tamen hoc verbo concluditur quidquid gentium esse sentitur. Quod dicit, cantate, ad animae respicit puritatem; psallite, ad operas sanctissimas, quae Domino probantur acceptae.