monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.123 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 41
Offerunt velociter ex Aegypto: Aethiopia festinat manus dare Deo. Non gravat et hunc versum secundum translationem Patris Hieronymi recipere, qui et propter Hebraicam veritatem sequendus est, et nexum nobis ambiguitatis absolvit. Aegyptus et Aethiopia pro incolarum suorum tenebrosa nigredine semper in malo ponuntur. Quae figura dicitur synecdoche, id est a parte totum; significat enim mundum, qui densis tenebris vitiorum diabolo premebatur obnoxius. Hic Domini clarificatus lumine ad aeternae vitae meruit munera pervenire. Commonet ergo propheta gentium populos ut offerant velociter ex Aegypto Deo munera, hoc est animas suas mundana sorde purgatas. Aethiopia quoque festinet manus dare Deo. Metaphora a bellantibus tracta, qui, ne crudeliter intereant, manus suas victoribus dedunt, ut, armis depositis, periculum mortis evadant: sic Aethiopia commonetur ne se tardet Deo tradere, quatenus victa floreat, quae in sua libertate sordebat.