monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 40
Ut non excludantur hi qui probati sunt argento: disperge gentes quae bella volunt. Utilitas illius increpationis ostensa est, quia dum falsitas arguitur, nihilominus veritas comprobatur. Oportet enim feras silvarum increpare, tauros abiicere, vaccas populorum invehere; ut hi qui approbati sunt, id est quos charitas spiritualis, decoctis sordibus vitiorum, velut argentum mundissimum, ad animae puritatem usque perduxit, corroborentur atque proficiant. Adiecta est quoque sententia quae dissiparet haereticos. Ipsi enim sunt gentes quae bella volunt, id est quae contentionibus non ad profectum animae tendunt, sed ut perversis suasionibus captivent animas innocentes.