monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 39
Increpa feras silvarum; concilium taurorum inter vaccas populorum. Ut illa sancta credulitas confessionis munimine firmaretur, dicit propheta: Increpa feras silvarum, id est argue superbos homines et feroces, qui in prava persuasione consistunt, ut istorum invectio fidelium sit solidata munitio. Pro iniquis enim hominibus vel diabolo feras ponit, sicut in alio psalmo dicitur: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam . Addidit, concilium taurorum inter vaccas populorum; subiunge nihilominus increpandum, hoc est haereticos indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt quos infelici persuasione decipiunt. Vaccae quoque populorum sunt mulieres, ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores tanquam tauros sequuntur, de quibus dicit Apostolus: Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes . Cur ergo tales debeant increpari, subter adiectum est.