monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 38
A templo tuo quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera. Cum soleant in templo munera offerri, hic a templo Ierusalem dicit nihilominus offerenda. A templo ergo Ierusalem offerunt reges munera, qui in Ecclesia Dei recta conversatione viventes, sui cordis offerunt puritatem, quando iam venitur ad praemium, quando grana segregantur a paleis, et una fit Ierusalem mater omnium qui sub Christi lege vixerunt. Reges utrumque possumus accipere, quia et ipsi imperatores offerunt seipsos Deo munera; sive fideles homines, qui suum corpus per Christi gratiam regere meruerunt. Et respice quod Ierusalem tantum dicit Domini templum, ubi et visio pacis est, et discordantium haereticorum non miscetur adversitas.