monumenta.ch > Hieronymus > csg75.721 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 37
Manda, Deus, virtuti tuae, confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Post illam de adventu Domini beatissimam praedicationem, quasi iam inaestimabili accepto munere ad Patrem propheta convertitur dicens: Manda, Deus, virtuti tuae. Virtus enim Patris, Christus est Dominus, sicut Apostolus dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam . Manda ad personarum pertinet distinctionem; nam unum velle illis est, unum posse perpetue. Quid autem mandetur, edicit, Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Magna petitio, ut confirmet Deus in nobis fidem suam, quam donare dignatus est. Opus enim Domini fuit, ut caeca gentilitas lumine veritatis afflata, verum Dominum Salvatorem cognoscere potuisset, secundum illud Apostoli: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso .