monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 36
Ibi Beniamin adolescentior in pavore: principes Iuda duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthalim. Hunc modum locutionis proprium Scripturarum divinarum esse diximus, quando Hebraea nomina ad aliquod mysterium significationis interserit. Dubium quippe non est omnes prophetas evangelicae praedicationis beatum tempus optasse; quod nunc Psalmigraphus vehementer affectans, per nomina tribuum, et Dominum Christum et ipsos indicasse probatur apostolos. Ibi Beniamin adolescentior in pavore. Ibi, scilicet in templo Ierusalem, ubi verba Domini Paulus audivit; quod et textus Actuum apostolorum evidenter enarrat. Sive, ut quidam volunt, ibi, in Ecclesia, ubi dixit psallendum esse. Beniamin Paulum designat apostolum, qui fuit de tribu Beniamin; ipse enim dicit: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin . Adolescentior in pavore, quia scilicet aetate fuit adolescens, sicut in Actibus apostolorum in passione beati Stephani Lucas dicit: Et falsi testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes cuiusdam adolescentis nomine Sauli . Qui quamvis esset adolescens aetate, adolescentior exstitit in pavore, quando ad vocem Domini corruit, qui ei miseratus intonuit: Saule, Saule, quid me persequeris ? Adolescens autem ab adolendo, id est a crescendo dictus est. Principes Iuda, Dominum indicat Salvatorem, qui de tribu Iuda descendit, sicut Ioannes in Apocalypsi dicit: Vicit Leo de tribu Iuda, radix David . Addidit, duces eorum, id est populorum, qui erant in Ecclesia constituti, quod non solum ad Paulum vel ad Dominum, sed et ad illos aptandum est quos dixit inferius, principes Zabulon, principes Nephthalim. Zabulon et Nephthalim tribus fuerunt Iudaico populo constitutae, unde reliqui apostoli trahere leguntur originem. Et hi omnes principes bene appellati sunt, quia eos honore ac primatu dignissimos fidelium turba sequebatur. Dicuntur enim principes et qui reges non sunt, sicut in Exodo legitur in dedicatione tabernaculi, quomodo obtulerint dona duodecim principes, singuli de singulis tribubus Israel . Congruit autem ipsorum quoque nominum significationes edicere, quoniam et ipsae probantur Ecclesiae convenire. Iuda confessio dicitur; Zabulon habitaculum fortitudinis; Nephthalim dilatatio mea. Quae si diligenter inspicis, Ecclesiae catholicae competenter aptabis.