monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 35
In ecclesiis benedicite Deum Dominum, de fontibus Israel. Interiecto diapsalmate, ad quintam psalmi translatus est sectionem, in qua dicit ubi Dominus debeat benedici. Ait enim fidelibus: In ecclesiis benedicite Deum Dominum, quia non per diversa conventicula paganorum, neque haereticorum speluncas, sed in Ecclesia catholica Dominus benedici debet, ubi recta fides est, et vera confessio. Ibi enim iure laudatur, ubi non maledicitur. Nam quomodo ab illo laudem suscipiat, qui se impia superstitione commaculat? Sequitur, de fontibus Israel, de doctrina scilicet Christiana, quam apostoli gentibus infuderunt. Fons enim religionis inde per caeteras nationes emanavit. Fons quippe a fovendo dictus est, quod corpora nostra labore fessa refoveat.