monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 34
Vers. 29. Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvenum tympanistriarum. Principes apostolos significat, qui et principes sunt credentium populorum, et praevenerunt omnes in sanctitate doctrinae: et ideo duces effecti sunt, quia ipsos sunt populi postea subsecuti. Addidit, coniuncti psallentibus: ne crederes paucos fuisse, coniunctam quoque multitudinem psallentium convenienter adiunxit, qui iam laudes Domini non voce tantum, sed et bonis actibus personarent. Sequitur, in medio iuvenum tympanistriarum. Ne sexum femineum crederes esse contemptum, in medio dicit istum actum iuvenum tympanistriarum, id est iuvencularum prima aetate florentium, quae tympana sua, hoc est corporis tensionem ad Domini laudes gloriamque verterunt, macerantes se ieiuniis, carnisque magis afflictione gaudentes; quod hodieque in multis virginibus divina virtus operatur. Alii vero tympanistriarum, ecclesiarum intelligi voluerunt, quarum atria velut quibusdam tympanis laudes Domini populorum iubilatione concelebrant: de quibus sequenti versu dicturus est.