monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 33
Vers. 28. Visi sunt gressus tui, Deus: ingressus Dei mei Regis, qui est in sancto ipsius. Totus hic versus incarnationem significat Domini Salvatoris. Dicit enim: Visi sunt gressus tui, Deus, sive per assumpti corporis formam, sive per vestigia praedicationis, quibus innocenter ille in hoc mundo sanctis gressibus ambulavit. Et ut Dominum Salvatorem evidenter ostenderet, adiecit, ingressus Dei mei Regis, quia ipse Rex in hoc mundo specialiter ingressus est, de quo scriptum est in titulo passionis: Rex Iudaeorum . Nam et corpus ipsius evidenter expressit dicens: Qui est in sancto ipsius. Sanctum enim fuit templum corporis Domini Christi; in eo enim erat plenitudo divinitatis, quam perfidi videre non poterant.