monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 32
Ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Illum populum quem superius convertendum dixerat ex profundis maris, nunc ad quid perducatur exponit; utique ut pes eius, id est, actio boni propositi usque ad sanguinem gloriosi martyrii perveniret. Nam qui ante gradiebatur in voluptuoso mari, post ambulare fecit in sanguine, quod est durum iter carni, sed beata via est animae, quam, ipso miserante, transimus, si in eo spem nostram cordaque reponimus. Addita est obscura quidem, sed nimis amplectenda sententia: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canes et in malo ponuntur, sicut Apostolus ait: Videte canes, videte malos operarios ; et in bono, sicut hic positum est: de quibus ait in Evangelio Chananaea: Utique, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ; et in alio psalmo dictum est: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes . Isti enim canes pro Domino latrare non desinunt, domumque eius cautissima sagacitate custodiunt. Hic ergo dicit: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, quia prius inimici fuerunt, qui postea clamosis latratibus Ecclesiam Domini vindicarunt. Sed hoc ipsum a quo fieri potuisset, adiecit, id est, ab ipso. Ab ipso utique Domino, qui amara mutat in dulcedinem, tristitiam vertit in gaudium, aegritudines detestabiles in salutem.