monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 31
Vers. 26. Dixit Dominus: Ex Basan convertam: convertam de profundis maris. In hoc versu auctoritas nobis doctissimi Hieronymi absolute sequenda est, quia translatio eius lucida cunctam nobis abrogat quaestionem. Dixit Dominus. Quaeramus quid dixerit, quia nescio quam magna promissio est quam Dominus pollicetur. Basan interpretatur siccitas, quae humanum genus possederat ariditate peccati; sed eam Dominus convertit ad viriditatem suam, dum illi fluvios salutis infudit, et germinare fecit vitae fructum, quae prius inferebat exitium. Adiecit, convertam de profundis maris, scilicet populos quos de mundi istius profundo liberavit. Mare enim mundum istum debere suscipi, frequenti lectione iam notum est, qui et gustu amarus est, et vitiorum fluctibus inquietus.