monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 30
Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis. Ne mala pertinacium inulta esse crederentur, dicit: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum: quatenus supra perfidos et pertinaces vindictam quoque praevenire cognosceres. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae quidem seditionis, sed et haereticorum sine dubitatione doctores. Illi enim in carne Christum persecuti sunt; isti autem crudeliores in ipsam etiam (si dici fas est) Deitatem desaeviunt. Sequitur, verticem capilli perambulantium, id est, qui tales sibi calumniarum minutias quaerunt, ut ipsos vertices capillorum perambulare ac perscrutari posse videantur: significans versutias inanium quaestionum, quae profutura deserunt, et non necessaria detestabili disputatione perquirunt. Et ut eorum studia inania comprobaret, addidit, in delictis suis: ubi cogitatio insipiens fuit, quae perduxit ad culpas; ut sunt Manichaei, Priscilianistae, Donatistae, Montani, et caeteri qui se coenosi dogmatis fetoribus miscuerunt.