monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 29
Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini exitus mortis. Post diapsalmatis incisionem, ad quartum venit ingressum, ubi dicit quemadmodum morte sua nos salvos effecerit. Ait enim: Deus noster, Deus salvos faciendi, subaudiamus hic, habet potestatem salvos faciendi nos. Quapropter ipse nos salvos fecit qui est Deus noster Iesus Christus, qui pro nobis mori dignatus est, qui ascendit in alium, et fecit illa quae dicta sunt. Denique sic sequitur, et Domini exitus mortis. Exitus mortis qui Domino fuit, ipse nos liberat, ipse a morte perpetua facit exire. Quod pulchre arbitror esse subiunctum, ne humana causaretur infirmitas, quare morior? quare deficio? Adhibita est querelis nostris magna curatio: Domini exitus mortis. Exitus mortis est Domini, hoc est resurrectio votiva fidelium. Revera exitus illi singularis ac mirabilis fuit, quia et ipse ab inferis egressus est, et nos inde suo munere praestitit exire.